7 Hor. carm. 1, 7

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen

aut Epheson bimarisve Corinthi

moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos

insignis aut Thessala Tempe;

5sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem

carmine perpetuo celebrare et

undique decerptam fronti praeponere olivam;

plurimus in Iunonis honorem

aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas:

10me nec tam patiens Lacedaemon

nec tam Larisae percussit campus opimae

quam domus Albuneae resonantis

et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda

mobilibus pomaria rivis.

15albus ut obscuro deterget nubila caelo

saepe Notus neque parturit imbris

perpetuos, sic tu sapiens finire memento

tristitiam vitaeque labores

molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis

20castra tenent seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

cum fugeret, tamen uda Lyaeo

tempora populea fertur vinxisse corona

sic tristis adfatus amicos:

25quo nos cumque feret melior fortuna parente,

ibimuso socii comitesque,

nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:

certus enim promisit Apollo

ambiguam tellure nova Salamina futuram.

30o fortes peioraque passi

mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;

cras ingens iterabimus aequor.“