Carmen Saeculare Hor. carm. saec.
Phoebe silvarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro,
5Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis quibus septem placuere colles
Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui
10Promis et celas aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere maius !
Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
15Sive tu Lucina probas vocari
Seu Genitalis.
Diva, producas subolem patrumque
Prosperes decreta super iugandis
Feminis prolisque novae feraci
20Lege marita,
Certus undenos deciens per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiensque grata
Nocte frequentes.
25Vosque veraces cecinisse, Parcae,
Quod semel dictumst stabilisque rerum
Terminus servet, bona iam peractis
Iungite fata.
Fertilis frugum pecorisque tellus
30Spicea donet Cererem corona ;
Nutriant fetus et aquae salubres
Et Iovis aurae.
Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo ;
35Siderum regina bicornis, audi,
Luna, puellas :
Roma si vestrumst opus, Iliaeque
Litus Etruscum tenuere turmae,
Iussa pars mutare Lares et urbem
40Sospite cursu,
Cui per ardentem sine fraude Troiam
Castus Aeneas patriae superstes
Liberum munivit iter, daturus
Plura relictis :
45Di, probos mores docili iuventae,
Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
Et decus omne.
Quaeque vos bobus veneratur albis
50Clarus Anchisae Venerisque sanguis,
Impetret, bellante prior, iacentem
Lenis in hostem.
iam mari terraque manus potentes
Medus Albanasque timet secures,
55Iam Scythae responsa petunt superbi
Nuper, et Indi.
Iam Fides et Pax et Honor Pudorque
Priscus et neglecta redire Virtus
Audet, adparetque beata pleno
60Copia cornu.
Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos
Corporis artus,
65Si Palatinas videt aequus arces,
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper
Prorogat aevum.
Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
70Quindecim Diana preces virorum
Curat et votis puerorum amicas
Adplicat aures.
Haec Iovem sentire deosque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto,
75Doctus et Phoebi chorus et Dianae
Dicere laudes.
Text based on data provided by Perseus Digital Library. Original version available at http://www.perseus.tufts.edu