8Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato. Gell. 6, 8

1Delphinos venerios esse et amasios non modo historiae veteres, sed recentes quoque memoriae declarant.

2Nam et sub Caesare AugustoCaesare Augusto, Hosius; Cesaribus (Cesaris, P) ω; Caesaris Augusti imperio, Hertz. in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amatores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt.

3Neque hi amaverunt quod sunt ipsi genus, sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt.

4Verba subscripsi Ἀπίωνος, eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit:

5Αὐτὸς δʼ περὶ Δικαιαρχίας εἶδον περὶ δικαιαρχίας παιδόςπαιδός added by Scioppius.Ὑάκινθος ἐκαλεῖτο – πόθοις ἐπτοημένον δελφῖνα. Προσσαίνει τὴν φωνὴν αὐτοῦ τὴν ψυχὴν πτερούμενος ἐντὸς τάς τε ἀκάνθας ὑποστέλλων, μή τι τοῦ ποθουμένου χρωτὸς ἀμύξη φειδόμενος, ἱππηδόν τετε added by Hertz. περιβεβηκότα μέχρι διακοσίων ἀνῆγε σταδίων. ἐξεχεῖτο ἡ Ῥώμη καὶ πᾶσα Ἰταλία τῆς Ἀφροδίτηςὑπʼ Ἀφροδίτης, Damsté. ξυνορῶντες ἡνιοχούμενον ἰχθύν.

6Ad hoc adicit rem nonnon added in ς. minus mirandam.Postea,“ inquit,idem ille puer δελφινερώμενος morbo adfectus obit suum diem. At ille amans, 7ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.“