2 De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum antiquarum. Gell. 6, 2
1Turpe erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.
2Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur.
3Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII. Annali „cor“ dixisse genere masculino.
4Verba Caeselli subiecta sunt: „Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. Annali ‚quem cor‘ dixit.“
5Ascripsit deinde versus Ennii duo:
Hannibal audaci dum pectore de me hortatur
Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor?
Antiochus est qui hoc dixit, Asiae rex.
6Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.
7Hos autem versus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: „Hannibal me ne bellum geram dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere vult?“
8Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius.
9Nam tres versus sunt, non duo, ad hanc Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Caesellius non respexit:
Hannibal audaci dum pectore de me hortatur
Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor
Suasorem summum et studiosum robore belli.
10Horum versuum sensus atque ordo sic, opinor, est: „Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi“ – hoc est enim: „cor meum credidit,“ proinde atque diceret „quem ego stultus homo credidi“ – „summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque ne bellum faciam.“
11Caesellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista verborum captus „quem cor“ dictum putavit et „quem“ accentu acuto legit, quasi ad „cor“ referretur, non ad „Hannibalem.“
12Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi „cor“ Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus: „suasorem summum!“ Sed non dignum est eis qui hoc dixerint responderi.