12 De tunicis chiridotis; quod earum usumusum, added in ς. P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit Gell. 6, 12
1Tunicis uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos, Romae atque in omni Latio indecorum fuit.
2Eas tunicas Graeco vocabulo nostri „chiridotas“ appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam non indecerenon indecere, suggested by Hosius; indecere (incedere R)ω. existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda.
3Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breves tunicas citra umerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicunt ἐξωμίδας.
4Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, vir omnibus bonis artibus atque omni virtute praeditus, P. Sulpicio Gallo, homini delicate, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus.
5Verba sunt haec Scipionis: „Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interiorinterior, Lipsius; inferior, ω; cf. Suet. Jul. xlix. 1. accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?“
6Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas, probrosas criminatur:
Et tunicae (inquit) manicas et habent redimicula mitrae.
7Q. quoque Ennius Carthaginiensium „tunicatam iuventuten“ non videtur sine probro dixisse.