8 Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit. Gell. 4, 8
1Fabricius Luscinus magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit.
2P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat.
3Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit.
4Sed cum in temporibus rei publicaepublicae, ς Damsté. difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius uti Rufino consulatus deferretur. 5eam rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum cui esset inimicissimus, 6creari consulem vellet, „Malo,“ inquit, „civis meconsulem … me, not in MSS. compilet, quam hostis vendat.“
7Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.
8facti haberet, Scioppius; factitaret, ω. Id autem quod supra scripsi, Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino, gratias agenti quod opeope, added by Hertz. eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo De Oratore.