17 Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat. Gell. 2, 17
1Observate curioseque animadvertit M. Tullius „in“ et „con“ praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in „sapiente“ atque „felice,“ in alis autem omnibus correpte pronuntiari.
2Verba Ciceronis haec sunt: „Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? ‚Indoctus‘ dicimus brevi prima littera, ‚insanu.‘ producta, ‚immanis‘immanis, L. Müller; inhumanus, ω. brevi, ‚infelix‘ longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt quae in ‚sapiente‘ atque ‚felice,‘ producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque ‚conposuit,‘ ‚consuevit,‘ ‚concrepuit,‘ ‚confecit.‘ Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit? dicent iuvare.cur? ita se dicent iuvari, Cic. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.“
3Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione „pro,“ quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?
4Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quae prima est in verbo „fecit,“ quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem „in“ et „con“ praepositiones producantur.
5Nam „proficisci“ et „profugere“ et „profundere“ et „profanum“ et „profestum“ correpte dicimus, „proferre“ „autem et profligare“ et „proficere“ producte.
6Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi?
Neque vero „con“ particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius:
7„faenoribus,“ inquiunt, „copertus est.“
8Praeterea „coligatus“ et „conexus“ producte dicitur.
9Sed tamen videri potest in his quae posui, ob eam causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea n littera; nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur.
10Quod quidem etiam in eo servatur, quod est „cogo“ ; 11neque repugnat quod „coegi“ correpte dicimus; non enim salva id ἀναλογίᾳ dicitur a verbo, quod est „cogo.“