16 Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione. Gell. 2, 16
1Vergilii versus sunt e libro sexto:
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,
Proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras
Aetherias Italo commixtus sanguine surget,
Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
Educet silvis regem regumque parentem,
Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba,
2Videbantur haec nequaquam convenire:
tua postuma proles,
et:
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
Educet silvis.
3Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post mortem AeneaeAeneae, added by Hertz. natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est:
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
Educet silvis?
4Haec enim verba significare videri possunt, Aenea vivo ac iam sene, natum ei Silvium et educatum.
5Itaque hane sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in Commentario Lectionum Antiquarum: „Postuma,“ inquit, „proles non eum significat qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus.“
6Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat;
7Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt.
8Idcirco Apollinaris Sulpicius, inter cetera in quis Caesellium reprehendit, hoc quoque eius quasi erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit „quem tibi longaevo.“ „‚Longaevo‘“longaevo, added by Carrio. inquit, „non seni significat, hoc enimsignificato (-tio, P) enim, ω. est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto.
9Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo potiturum.“
10Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est „longum aevum,“ aliud „perpetuum,“ neque dii „longaevi“ appellantur, sed „inmortales.“