20Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur. Gell. 1, 20

1Figurarum quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo,planumetsolidum.“

2Haec ipsi vocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν.Planumest quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum; qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine.

3Solidumest quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae quaspyramidasappellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae, κύβους illi, nosquadrantaliadicimus.

4Κύβος enim est figura ex omni latere quadrate,quales sunt,“ inquit M. Varro,tesserae quibus in alveolo luditur, 5ex quo ipsae quoque appellatae κύβοιIn numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.

6Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio,ternio, ς triennio, ω. qui τριὰς Graece dicitur, tantundem efficiat in cubo.

7Lineaautem a nostris dicitur, quam γραμμὴν Graeci nominant.

8Eamea M., ω. corr. in ς M. Varro ita definit:Linea est,“ inquit,longitudo quaedam sine latitudine et altitudine.“

9Εὐκλείδης autem brevius, praetermissa altitudine: γραμμὴ, inquit, est μῆκος ἀπλατές, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicereinlatabile.“