10Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem. Gell. 1, 10

1Favorinus philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti:Curius,“ inquit,et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiamin Italia, Macrobius, i. 5. 1. dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt; 2tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis quae dicas. Nonne, homo inepte, ut quod vis abunde consequaris, taces?

3Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit.

4Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo De Analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut tamquam scopulum, sic fugias inaudituminfrequens, Macrob. atque insolens verbum.“