11Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti. Gell. 18, 11

1Non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito.

2Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum fictionibus quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.

3Quae reprehendit autem Caesellius Furiana haec sunt: quod terram in lutum versamlutesceredixerit et tenebras in noctis modum factasnoctescereet pristinas reciperare viresvirescere,“ et quod ventus sisi suggested by Hosius; caerulum cum, Dziatzko. mare caerulum crispicans nitefacitpurpuratdixerit, et opulentum fieriopulescere.“

4Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba haec sunt, subdidi:

Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.

Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.

Increscunt animi, virescit volnere virtus.

Sicut fulica levissic fulica levius, Beloe. volitat super aequora classis,

Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.

Quo magis in patriis possint opulescere campis.