6 Hostiae quae dicuntur „bidentes,“ quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae. Gell. 16, 6
1Redeuntes exex added by Hertz. Graecia, Brundisium navem advertimus. Ibi quispiam linguae Latinae litterator, Roma a Brundisinis accersitus, experiundum sese vulgo dabat.
2Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia, erat enim fessus atque languens animus de aestu maris.
3Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est: Centum lanigeras mactabat rite bidentis, 4et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere.
5Tum ego, indocti hominis confidentiam demiratus: „Docesne,“ inquam, „nos, magister, cur ‚bidentes‘ dicantur?“
6„‚Bidentes,‘“ inquit, „oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.“
7„Posthac,“ inquam, „videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:
Mars, tíbi factúrum voveo, si umquam rédierit,
Bidénti verre,
8sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.“
9Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter: „Oves,“ inquit, „‚bidentes‘ dictae, quod duos tantum dentes habeant.“
10„Ubi terrarum, quaeso te,“ inquam, „duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti? Ostentum enim est et piaculis factis procurandum.“
11Tum ille permotus mili et inritatus: „Quaere,“ inquit, „ea potius quae e grammatico quaerenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur.“
12Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.
P. autem Nigidius, in libro quem De extis composuit, „bidentes“ appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur „bidentes“; 13sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis quibusdam ad ius pontificum pertinentibus, „bidennes“ primo dictas, d littera inmissa, quasi „biennes,“ tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex „bidennibus“ „bidentes“ factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.
14Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, „bidentes“ appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.
15Verba illius ipsa posui: „Quae ‚bidens‘ est,“ inquit, „hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse.“ Haec Hygini opinio an vera sit, non arguiargui, an addition suggested by Hosius; argumentis iudicari, Hertz (see crit. note 2). argumentis, sed oculis viderivideri, Q; iudicari, ω. potest.