19Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione. Gell. 16, 19

1Celeri admodum et cohibili oratione vocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione.

2Vetus,“ inquit,et nobilis Arion cantator fidibus fuit.

3Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit.

4Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia.

5Is inde a rege proficiscitur, 6terras inclutas Siciliam atque Italiam visere. Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit.

7Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire, 8vnavem igitur et navitas, ut notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit.“

9Sed eos Corinthios, homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione.

10Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.

11Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse ut iam statim coram desiliret praeceps in mare.

12Homo,“ inquit,ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.

13Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat impetrat.

14 Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quodorthiumdicitur voce sublatissima cantavit.

15 Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in profundum. Navitae, hautquaquam dubitantes quin perisset, cursum quem facere coeperant tenuerunt.

16Sed novum et mirum et pium facinus contigit.“ Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.

17Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse.

18Regem istaec parum credidisse, Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, navitas inquisitos, 19ablegato Arione, dissimulanter interrogasse ecquid audissent in his locis unde venissent super Arione?

20Eos dixisse, hominem, cum inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse.

21Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse, 22navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.

23Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur, delphinus vehens et homo insidens.