5Verbumprofligoa plerisque dici inproprie insciteque. Gell. 15, 5

1Sicut alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod estprofligo,“ significatio versa et corrupta est.

2Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit, semperque eo verbo qui diligenter locuti sunt ita usi sint, utprofligaredicerentprodigereetdeperdere“ „profligatasque resquasiproflictas“ „perditasappellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa quae prope absoluta adfectaque suntin nrofligatoesse dici ipsaque esse iamprofligata.“

3Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum virum, barunculobarunculo, Heraeus (see T.LL. s.v.); baruasculo, ω; barbasculo, S. and early edd.; barbariusculo, Madvig. cuidam ex advocatorum turba, Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit.

4Nam cum ille,“ inquit,rabula audaculus ita postulasset verbaque ita fecisset:Omnia, vir clarissime, negotia de quibus te cogniturum esse hodie dixisti diligentia et velocitate tua profligata sunt, unum id solum relictum est, de quo, rogo, audias,‘ tum praetor satis ridicule:An illa negotia de quibus iam cognovisse me dicis profligata sint equidem nescio; hoc autem negotium quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est.‘“

5Quod significare autem volunt quiprofligatumdicunt, hi qui Latine locuti sunt nonprofligatum,“ sedadfectumdixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.

6Eius verba haec sunt:Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum.“

7Item infra:Nam ipse Caesar quid est quodest cur, Cic. in eaea, omitted by MSS. of Cic. provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?“

8Idem Cicero in Oeconomico:Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est.“