1 Dissertatio Favorini philosophi adversus cos qui Chaldaei appellantur, et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur. Gell. 14, 1
1Adversum istos qui sese „Chaldaeos“ seu „genethliacos“ appellant ac de motu deque positu stellarum dicere posse quae futura sunt profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione; 2exercendi autem, non ostentandi, gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse quantae videri volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestumque ex mendaciis captantes.
3Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad suadendum paravisse ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci et regi.
4Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus, id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum gubernari.
5Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque vitae spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius utar, παχυμερέστερον, nullo scientiae fundo concepto, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium; 6tolli enim quod maxime inter deos atque homines differt, si homines quoque res omnis post futuras praenoscerent.
7Ipsam deinde siderum stellarumque observationem, quam esse originem scientiae suae praedicarent, hautquaquam putabat liquide consistere.
8„Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur observaverunt, procedat,“ inquit, „haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest,“ inquit, „ratio Chaldaeorum observationis manere, si quis ea uti velit sub diversis caeli regionibus. Nam quanta,“ inquit, „partium circulorumque caeli ex devergentia et convexionibus mundi varietas sit, quis non videt?
9Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum?
10Per autem,“autem enim, Q; enim, Hertz. inquit, „inconsequens, ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque alio caeli curvamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris.“
11Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt, quas multi „erraticas,“ Nigidius „errones“ vocat, non esse plures quam volgo dicerentur; 12posse enim fieri existimabat ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam vel splendoris vel altitudinis.
13„Nam et quaedam,“ inquit,„sidera a quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non videntur et sunt aliis omnino ignarissima.
14Atque uti demus,“ inquit, „et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus?
15Nam si isto modo coepta fieri observatio est, ut animadverteretur quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte vita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad postremum finis etiam vitae spectaretur eaque omnia, ut usu venerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque eventura existimarentur, 16qui eodemeodem deleted by Skutsch. illo tempore nati fuissent – si isto,“ inquit, „modo observari coeptum et ex ea observatione conposita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere.
17Dicant enim quot tandem annis vel potius quot saeculis orbis hic observationis perfici quiverit.“
18Constare quippe inter astrologos dicebat, stellas istas quas „erraticas“ dicerent, quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem abitu simul omnes revertireverti (redire, etc.) added by J. F. Gronov and others after sunt; reverti unde olim omnes, Skutsch. undeunde added by Vogel. profectae sunt, ut neque ullus observationis tenor neque memoriae ulla effigies litterarumlitterarum deleted by Skutsch. tanto aevo potuerint edurare.
19Atque illud etiam cuimodi esset considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret quo primum tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quaerebatque qui conveniret diversam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret.
20Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris et feminae iam declarari coitu oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine quales qualique fortuna homines gignerentur; ac multo etiam ante, cumante, cum, Hertz; antequam, ω. pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici quinam olim futuri essent quos hi creaturi forent; et supra longe atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo veritatis nixa est, centesimo usque abhinc saeculo vel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem homines nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint qualis qualique fato futurus sit quisquis hodie natus est.
21„Quo autem,“ inquit, „pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae fortunarumque eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur?
22Quod si id fieri potest eaque diversitas atque varietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum qui post nascentur exordia imparilitas haec turbat observationem omnisque ratio disciplinae confunditur.“ 23iam vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent; tamquam quod forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursus volueris, non ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, λογικὰ ζῶα, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus.
24„Ac si,“ inquit, „potuisse praedici adfirmant Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere, quisnam ibi ludentium vincat? An videlicet magna sciunt, parva nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt?
25Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo,“ inquit, „mili respondeant quid in hac totius mundi contemplatione, prae tantis naturae operibus, in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent?
26Atque id velim etiam,“ inquit, „ut respondeant: si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si idcirco gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt peto,“ inquit, „respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?“
27Ad postremum autem et quid esset quod adversum hoc dici posset requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diversis stellarum motibus in vitam editi, regionibus sub quibus geniti sunt longe distantibus, omnes tamen isti, aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu obruti, eodem genere mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent.
28„Quod scilicet,“ inquit, „numquam eveniret, si momenta nascendi singulis adtributa suas unumquidque leges haberent.
29Quod si quaedam,“ inquit, „in hominum morte atque vita etiam diversis temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conventus paria nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu venire, ut existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratae simul et Antisthenae et Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, vita omni et morte pari? Quod nequaquam,“ inquit, „prorsus fieri potest.
30Non igitur hac causa probe uti queunt adversum hominum impares ortus, interitus pares.“
31Illud autem condonare se his dicebat quod non id quoque requireret: si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent? An istaec quoque isdem, quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem extinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris.
32Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione adtingimus.adtigimus, Skutsch; adtingimus, MSS. Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exequebatur, atque identidem commonebat ut caveremus ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.
33„Non enim comprehensa,“ inquit, „neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes, inter falsa atque vera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes, eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perveniunt callide ad ea quae vera sunt, et idcirco videntur in praeteritis rebus quan in futuris veritatem facilius imitari. Ista tamen omnia quae aut tenere aut astute vera dicunt, prae ceteris,“ inquit, „quae mentiuntur, pars ea non sit millesima.“
34Praeter haec autem quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poetarum veterum testimonia, quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur. Ex quibus est Pacuvianum illud:
Nám si quae eventúra sunt provideant, aequiperént Ioui,
item Accianum illud:
Nihil (inquit) crédo auguribus, qui aúres verbis dívitant
Aliénas, suas ut aúro locupletént domus.
35Idem Favorinus, deterrere volens ac depellere adulescentes a genethliacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi argumentis concludebat:
36„Aut adversa,“ inquit, „eventura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra expectando; si adversa dicunt et mentiuntur, miser fies frustra timendo; sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et expectatio te spei suspensum fatigabit et futurum gaudii fructum spes tibi iam praefloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus.“