25 Quaesitum tractatumque, quid sint „manubiae“; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus. Gell. 13, 25
1In fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circumundique inaurata equorum atque signorm militarium, subscriptumque est:
2„Ex manubiis.“ Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur – quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie „manubiarum“ illa inscriptio.
3Tum quispiam qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis: „Ex manubiis,“ inquit, „significat ‚ex praeda‘; ‚manubiae‘ enim dicuntur praeda quae manu capta est.“ „Etiamsi,“ inquit Favorinus,
4„opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur ‚manubiae‘ praeda. Sed quaero an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit ‚manubias‘ et ‚praedam,‘ si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident.“ Atque, ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria, 5verba ipsa M. Tulli statim dixit.
6Ea nos hic adscripsimus: „Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei, sedente imperatore, decemviri vendent“; et infra itidem duo haec simul iunctim posita dixit: „Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario.“
7Ac deinde ad eum convertit qui manubias esse praedam dixerat, et: „Videturne tibi,“ inquit, „utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
Δὶς ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ σοφὸς Αἰσχύλος.
Ἥκω γὰρ εἰς γῆν, φησι., καὶ κατέρχομαι·
Ἥκωἥκειν, Aristoph. δὲ ταὐτόν ἐστι τῷ κατέρχομαι.
Νὴ τὸν Δίʼ, ὥσπερ γʼ εἴ τις εἴποι γείτονι,
Χρῆσον σὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον?
8Nequaquam vero,“ inquit ille, „talia videntur, quale est μάκτρα et κάρδοπος, qua vel a poetis vel oratoribus Graecis nostrisque venerandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur.“
9„Quid igitur,“ inquit Favorinus, „valet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in ‚manubiis‘ et in ‚praeda‘? Num ornat, ut alioqui solet, orationem? Num eam modulatiorem aptioremque reddit? Num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? Sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui De Constituendo Accusatore est, una eademque res pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur: ‚Sicilia tota, si una voce loqueretur, hoc diceret: »Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit.«‘ Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus. Item in eodem libro simili modo:
10‚Siciliam,‘ inquit, ‚provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.‘
11Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque varia: ‚depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse,‘ nonne unam et eandem vim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt.
12Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis extruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicuti in illa, quae inscripta est De Decem Hominibus, cum Thermum accusavit quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν: ‚Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis, indicta causa, iniudicatis, incondemnatis.‘
13Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro Rodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit.
14Verba eius haec sunt: ‚Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere.‘
15Itidem Cato ex Originum VII., in oratione quam Contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: ‚Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer … ‘
16Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est:
Ἕκτορα δʼ ἐκ βελέων ὕπαγε Ζεὺς ἔκ τε κονίης
Ἔκ τʼ ἀνδροκτασίης ἔκ θʼ αἵματος ἔκ τε κυδοιμοῦ.
Item alio in versu:
Ὑσμῖναί τε μαχαί τε φόνοι τʼ ἀνδροκτασίαι τε.
17Nam cum omnia ista utrubique multa et cognominatacognominata, suggested by Hertz, approved by Heraeus; continua nomina, γ. nihil plus demonstrent quam ‚proelium,‘ huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est.
18Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est; Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, his ad eos verbisOmitted by Hosius; but cf. i. 3. 20. usus est:
Μηκέτι, παῖδε φίλω, πολεμίζετε μηδὲ μάχεσθε,
19in quo versu non oportet videri alterum verbum, idem quod superius significans, supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem.
20Ne illa quidem significationis eiusdemi repetitio ignava et frigida videri debet:
Μνηστῆρες δʼ ἄρα Τηλεμάχῳ θάνατόν τε μόρον τε Ἤρτυον,
quod bis idem, θάνατον et μόρον, dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.
21Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:
Βάσκʼ ἴθι, οὖλε Ὄνειρε,
et:
Βάσκʼ ἴθι, Ἶρι ταχεῖα,
verba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis?
22Verba quoque illa M. Ciceronis In L. Pisonen trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus everberaverunt:
23‚Vultus denique,‘ inquit, ‚totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit.‘
24 Quid igitur? Simile est,“ inquit, „apud eundem in ‚praeda‘ et ‚manubiis‘? Nihil profecto istiusmodi est.
25Nam neque ornatius fit additis ‚manubiis‘ neque exaggeratius modulatiusve; sed aliud omnino ‚praeda‘ est, ut in libris rerum verborumque veterum scriptum est, 26aliud ‚manubiae.‘ Nam ‚praeda‘ dicitur corpora ipsa rerum quae capta sunt, ‚manubiae‘ 27vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta. Utrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos persecuturosque: et praedam quae nondum esset venundata, et pecuniam quae ex venditione praedae percepta esset.
28Itaque haec inscriptio quam videtis: ‚Ex manubiis,‘ non res corporaque ipsa praedae demonstrat, nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus, sed facta esse haec conparataque ‚ex manubiis,‘ id est ex pecunia praedaticia, declarat.
29‚Manubiae‘ enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, 30sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta. Quod ‚per quaestorem‘ autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari.
31Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose ‚praedam‘ pro ‚manubiis‘ et ‚manubias‘ pro ‚praeda‘ posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus.
32Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, ‚manubias‘ pecuniam dixerunt.“