16 Item verba eiusdem Messalae, disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum. Gell. 13, 16
1Idem Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: „Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest, nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare possunt. Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest.potest, Madvig; posset ω (-ent, π). Set, si contionem habere volunt uti ne cum populo agant, quamvis multi magistratus simul contionem habere possunt.“
2Ex his verbis Messalae manifestum est, aliud esse „cum populo agere,“ aliud „contionem habere.“
3Nam „cum populo agere“ est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet; „contionem“ autem „habere“ est verba facere ad populum sine ulla rogatione.