12Faceta responsio M. Ciceronis, amolientis a se crimen manifesti mendacii. Gell. 12, 12

1Haec quoque disciplina rhetoricaHoc … disciplinae rhetoricae, Nettleship. est, callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut si obiectum sit turpe aliquid quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id quod infitiari non poterat urbano facetoque dicto diluit.

2Nam cum emere vellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium viciens tacita accepit.

3Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in vulgus exivit, obiectumque ei est quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset.

4Tum Cicero, inopinata obprobratione permotus, accepisse se negavit ac domum quoque se empturum negavit atqueAdeo,“ inquit,verum sit accepisse me pecuniam, si domum emero.“ Sed cum postea emisset et hoc mendacium in senatu ei ab amicis obiceretur, risit satis atque inter ridendum:Ἀκοινονόητοι,inquit,homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit empturum sese negare propter competitores emptionis.“