16 Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit, in Romana historia erratos. Gell. 10, 16
1Reprehendit Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat quod in libro sexto scriptum est.
2Palinurus est aput inferos, petens ab Aenea ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc dicit:
Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram
inice, namque potes, portusque require Velinos.
3„Quo,“ inquit, „modo aut Palinurus novisse et nominare potuit ‚portus Velinos‘ aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum qui in eo loco est ‚Velinum‘ dixit, Servio Tullio Romae regnante, post annum amplius sescentesimum quam Aeneas in Italiam venit conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est?
4Nam qui ab Harpalo,“ inquit, „regis Cyri praefecto, ex terra Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt.
5Inscitissime igitur petit ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fueritfuerit, Π; fuit, ω. nusquam gentium.
6Neque simile,“ inquit, „illud videri debet, quod est in primo carmine:
Italiam fato profugus Laviniaque venit
Litora,
7et aeque in sexto libro:
Chalcidicaque levis tandem superastitit arce,
8quoniam poetae ipsi quaedam κατὰ πρόληψιν historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi.
9Sed Palinuros qui potuit,“ inquit, „scire ea quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat, proinde ut animae defunctorum solent?
10Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit?“
11Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset.
12„Nam cum Thesea,“ inquit, „inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque:
quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est,
postea tamen infert:
sedet aeternumque sedebit
Infelix Theseus.
13Qui autem,“ inquit, „fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos eduxerit?“
14Item in his versibus errasse Vergilium dicit:
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
Ultus avos Troiae, templa intemerataet temerata, Virg. Minervae.
15„Confudit,“ inquit, „et personas diversas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. Pyrrus enim, 16quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem.
17Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est.
18Potest igitur,“ inquit, „medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus,“ inquit, „fuit.“