15 De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem. Gell. 10, 15
1Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
2Unde haec ferme sunt, quae commeminimus:
3Equo Dialem flaminem vehi religio est; 4item religio estitem … est, added by Hertz. „classem procinctam“ extra pomerium, id est exercitum armatum, videre; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur? 5item iurare Dialem fas numquam est; 6item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.
7Ignem e „flaminia,“ id est flaminis Dialis domo, nisinisi in, Lipsius. sacrum efferri ius non est; 8vinetum, si aedes eius introierit, solvi necessum est et vincula per impluvium in tegulas subduci atque inde foras in viam demitti.
9Nodum in apice neque in cinctu neque in alia parte ullum habet; 10si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est.
11Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset.
12Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare.
13Propagines e vitibus altius praetentas non succedit.
14Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est. Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet.
15Unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur.
16Dialis cotidie feriatus est. Sine apice sub divo esse licitum non est; 17sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum,
18Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.
19Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est.
20Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit.
21Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit.
22Uxorem si amisit, flamonio decedit.
23Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est.
24Locum in quo bustum est numquam ingreditur, mortuum numquam attingit; 25funus tamen exequi non est religio.
26Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; alias seorsum aiunt observitare, 27veluti est quod venenato operitur 28et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas, 29nisinisi, added by Scaliger. quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam, 30cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit.
31Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi: „Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam.“
32Verba M. Varronis ex secundo Rerum Divinarum super flamine Diali haec sunt: („Is solum album habet galerum, vel quod maximus, vel quod Ioui immolata hostia alba id fieri oporteat.“