5 Curt. 10, 5, 14–18

(14) 1Intuentibus lacrimae obortae praebuere speciem iam non regem, sed funus eius visentis exercitus: 2maeror tamen circumstantium lectum eminebat. Quos ut rex aspexit:Invenietis“, inquit,cum excessero, dignum talibus viris regem?“ Incredibile dictu audituque, 3in eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est. Dimissoque vulgo velut omni vitae debito liberatus fatigata membra reiecit propiusque adsidere iussis amicis4nam et vox deficere iam coeperatdetractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad Hammonem ferri iuberent. 5Quaerentibusque his, cui relinqueret regnum, respondit, ei, qui esset optimus: ceterum providere iam se, ob id certamen magnos funebres ludos parari sibi. 6Rursus Perdicca interrogante, quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit, tum velle, cum ipsi felices essent. Suprema haec vox fuit regis, et paulo post extinguitur.

(15) 7Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat: mox velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant ad cogitationes, quid deinde futurum esset, dolore converso. 8Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capere nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt. Vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis, 9quos in tali casu dolor suggerit: ergo, qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter barbarique, concurrunt. Nec poterant victi a victoribus in communi dolore discerni: Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant. 10Nec maestorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis. Vigor eius et vultus educentis in proelium milites, obsidentis urbes, 11evadentis in muros, fortes viros pro contione donantis occurrebant oculis. Tum Macedones divinos honores negasse ei paenitebat, inpiosque et ingratos fuisse se confitebantur, quod aures eius debita appellatione fraudassent. (16) Et cum diu nunc in veneratione, nunc in desiderio regis haesissent, in ipsos versa miseratio est. 12Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus novum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant: sine certo regis herede, sine herede regni publicas vires ad se quemque tracturum. 13Bella deinde civilia, quae secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum non de regno Asiae, sed de rege ipsis sanguinem esse fundendum, novis vulneribus veteres rumpendas cicatrices: 14senes, debiles modo petita missione a iusto rege nunc morituros pro potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis. 15Has cogitationes volventibus nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant, Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant quasi certiora visuri. 16Nec quisquam lumina audebat accendere et, quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac plerumque vano metu territi per obscuras semitas, alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur. 17Persae comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et modo ut hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio, lugebant ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur. (17) 18 Nec muris urbis luctus continebatur, sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten tanti mali fama pervaserat. 19Ad Darei quoque matrem celeriter perlata est: abscissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit. 20Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat. 21Sed omnium suorum mala Sisigambis una capiebat: illa suam, illa neptium vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas. Flebat simul mortuos vivosque. 22Quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regnum. 23Qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse, qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas. Subibat inter haec animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem, e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse, ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui. 24Ad ultimum dolori succubuit obvolutoque capite accidentis genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce. 25Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos documentum est mors huius: quae cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.

(18) 26Et, hercule, iuste aestimantibus regem liquet, bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis. 27Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, 28quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data, 29mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda rebus, 30iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat, 31iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, 32sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant. 33Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere et talia suadentibus oraculis credere et dedignantibus venerari ipsum vehementius, quam par esset, irasci, in externum habitum mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat. 34Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset. 35Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium in potestate habuit. Quotiens illum a morte revocavit! 36quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque finem eundem illi quem gloriae statuit: expectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano, quidquid mortalitas capiebat, inpleret.

37Huic regi ducique successor quaerebatur, sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset: itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges ac regna diffudit, clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.