9 Curt. 6, 9, 32–36
1Rex deinde in contionem procedit vultu praeferens dolorem animi. Amicorum quoque maestitia expectationem haud parvam rei fecerat. 2Diu rex demisso in terram vultu attonito stupentique similis stetit, tandem recepto animo: „Paene“, inquit, „milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum Providentia et misericordia vivo. Conspectusque vestri venerabilis coegit, ut vehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse.“ 3Interrupit orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: „Quanto“, inquit, „maiorem in animis vestris motum excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi esse possint, nominibus abstineo. 4Sed vincenda est memoria pristinae caritatis et coniuratio impiorum civium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus, 5ducem se sceleri tanto praebuit. Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et hunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit.“ (33) 6Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet esse multitudinis et maxime militaris, ubi aut studio agitur aut ira. 7Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris destinabatur. Itaque indignatione expressa vox invicem silentio excepta est. 8Tum rex: „Qualis“, inquit, „ergo animi vobis videtur, qui huius rei delatum indicium ad ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum Dymni exitus declarat. 9Incertam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, nec Metron ne momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar, inrumperet: 10Philotas solus nihil timuit, nihil credidit. O magni animi virum! Iste regis periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret! 11Subest nimirum silentio facinus, et avida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas inpulit. Pater Mediae praeest: ipse apud multos copiarum duces meis praepotens viribus maiora, quam capit, spirat. 12Orbitas quoque mea, quod sine liberis sum, spernitur. Sed errat Philotas. In vobis liberos, parentes, consanguineos habeo: vobis salvis orbus esse non possum.“ Epistulam deinde Parmenionis interceptam, (34) 13quam ad filios Nicanorem et Philotan scripserat, recitat haud sane indicium gravioris consilii praeferentem. 14Namque summa eius haec erat: „Primum vestri curam agite, deinde vestrorum: sic enim, quae destinavimus, 15efficiemus.“ Adiecitque rex sic esse scriptam, ut, sive ad filios pervenisset, a consciis posset intellegi, sive intercepta esset, falleret ignaros. 16„At enim Dymnus, cum ceteros participes sceleris indicaret, Philotan non nominavit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam, a quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, illum tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat vita. 17Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo impias conparavit insidias, socium se et conscium adiunxit. Hic Attalo, quo graviorem inimicum non habui, sororem suam in matrimonium dedit. 18Hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis Hammonis oraculo, sustinuit rescribere, mihi se quidem gratulari, quod in numerum deorum receptus essem, ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui modum hominis excederet. 19Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis gloriae meae indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo pressi. Videbar enim mihi partem viscerum meorum abrumpere, si, in quos tam magna contuleram viliores mihi facerem. 20Sed iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios. 21Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit. Quo me conferam, milites? cui caput meum credam? Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissimae iuventutis, eum praefeci, salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi. 22Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis, admovi, Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci. Unde praesidium petieram, periculum extitit. 23Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, quae sola timui, in haec incidi, quae timere non debui. 24Soletis identidem a me, milites, petere, ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis, ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma confugio: invitis vobis salvus esse nolo, volentibus non possum, nisi vindicor.“ (35) 25Tum Philotan religatis post tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti. 26Ducem equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse convivio : repente reum quidem, sed iam damnatum, immo vinctum intuebantur. 27Subibat animos Parmenionis quoque, tanti ducis, tam clari civis, fortuna, qui quo modo duobus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens diceret causam. 28Itaque Amyntas, regius praetor, inclinatam ad misericordiam contionem rursus aspera in Philotan oratione commovit: proditos eos esse barbaris: neminem ad coniugem suam in patriam et ad parentes suos esse rediturum, velut truncum corpus dempto capite sine spiritu, sine nomine aliena terra ludibrium hostis futuros. 29Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pigriores ad cetera munia exequenda fecisset. (36) 30Tum Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotan invectus est parricidam esse regis, patriae, exercitus clamitans saxumque, 31quod forte ante pedes iacebat, corripuit emissurus in eum, ut plerique crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit dicendae prius causae debere fieri potestatem reo nec aliter iudicari passurum se adfirmans. 32Tum dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris sive periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculus, non hiscere audebat. 33Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur. 34Iamque rex intuens eum: „Macedones“, inquit, „de te iudicaturi sunt: 35quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus.“ Tum Philotas: „Praeter Macedonas“, inquit, „plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, percepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus, qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus.“ Tum rex: 36„Ecquid videtis adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere? Solus quippe fastidit eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam sermone abhorrere.“