2 Curt. 9, 2, 7–11
(7) 1Biduum apud eum substitit rex. Tertio die amnem superare decreverat transitu difficilem non spatio solum aquarum, sed etiam saxis inpeditum: 2percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit, 3excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum, ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias. 4Ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat. 5Incredibilia regi omnia videbantur: igitur Porum – nam cum eo erat – percontatur, an vera essent, quae dicerentur. 6Ille vires quidem gentis et regni haud falso iactari adfirmat, ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis: quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae. 7Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae locum admotum interfecto eo per insidias sub specie tutelae liberum eius invasisse regnum necatisque pueris hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae memorem. 8Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm locorum et vim fluminum extimescebat: 9relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur, rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum videri sinebat. 10Et interdum dubitabat, an Macedones tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes facti per obiecta flumina, per tot naturae obstantes difficultates secuturi essent: abundantes onustosque praeda magis parta frui velle quam adquirenda fatigari. 11Non idem sibi et militibus animi: sese totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum quemque fructum finito tandem periculo expetere. 12Vicit ergo cupido rationem, et ad contionem vocatis militibus ad hunc maxime modum disseruit: (8) „Non ignoro, milites, multa, quae terrere vos possent, ab incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata: 13sed non est inprovisa vobis mentientium vanitas. Sic Ciliciae fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten, quorum alterum vado transiimus, alterum ponte, terribiles fecerant Persae. 14Nil umquam ad liquidum fama perducitur: omnia illa tradente maiora sunt vero. Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis quam operis. 15Modo quis beluas offerentes moenium speciem, quis Hydaspem amnem, quis cetera auditu maiora quam vero sustineri posse credebat? Olim, hercules, fugissemus ex Asia, si nos fabulae debellare potuissent. 16Creditisne elephantorum greges maiores esse, quam usquam armentorum sunt, cum et rarum sit animal nec facile capiatur multoque difficilius mitigetur? 17Atqui eadem vanitas copias peditum equitumque numeravit. Nam flumen, quo latius fusum est, hoc placidius stagnat: quippe angustis ripis coercita et in angustiorem alveum elisa torrentes aquas invehunt, contra spatio alvei segnior cursus est. 18Praeterea in ripa omne periculum est, ubi adplicantes navigia hostis expectat. Ita, quantumcumque flumen intervenit, idem futurum discrimen est evadentium in terram. (9) 19Sed omnia ista vera esse fingamus: utrumne nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret? Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum: in suos vehementius quam in nos incucurrerunt: tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt. 20Quid autem interest, totidem sint, quot Porus habuit, an III milia, cum uno aut altero vulnerato videritis ceteros in fugam declinari? Dein paucos aegre et incommode regunt: 21congregata vero tot milia ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles vastorum corporum moles. Equidem sic animalia ista contempsi, ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis gnarus, plus suis quam hostibus periculi inferre. 22At enim equitum peditumque multitudo vos commovet! Cum paucis enim pugnare soliti estis et nunc primum inconditam sustinebitis turbam. 23Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a nobis ossibus strati sunt. 24Sero hostium legiones numerare coepistis, postquam solitudinem in Asia vincendo fecistis. Cum per Hellespontum navigaremus, de paucitate nostra cogitandum fuit: nunc nos Scythae sequuntur, Bactriana auxilia praesto sunt, Dahae Sogdianique inter nos militant. (10) 25Nec tamen illi turbae confido: vestras manus intueor, vestram virtutem rerum, quas gesturus sum, vadem praedemque habeo. Quamdiu vobiscum in acie stabo, nec mei nec hostium exercitus numero: vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete. 26Non in limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus: pervenimus ad solis ortum et Oceanum. Nisi obstat ignavia, inde victores perdomito fine terrarum revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere e manibus. 27Maiora sunt periculis praemia: dives eadem et inbellis est regio. Itaque non tam ad gloriam vos duco quam ad praedam. Digni estis, qui opes, quas illud mare litoribus invehit, referatis in patriam, digni, qui nihil inexpertum, nihil metu omissum relinquatis. 28Per vos gloriamque vestram, qua humanum fastigium exceditis, perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus invicem contendimus, oro quaesoque, ne humanarum rerum terminos adeuntem alumnum commilitonemque vestrum, ne dicam regem, deseratis. 29Cetera vobis imperavi: hoc unum debiturus sum. Et is vos rogo, qui nihil umquam vobis praecepi, quin primus me periculis obtulerim, qui saepe aciem clipeo meo texi. Ne infregeritis in manibus meis palmam, qua Herculem Liberumque Patrem, si invidia afuerit, aequabo. 30Date hoc precibus meis et tandem obstinatum silentium rumpite. Ubi est ille clamor, alacritatis vestrae index? ubi ille meorum Macedonum vultus? Non agnosco vos, milites, nec agnosci videor a vobis. Surdas iamdudum aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor.“ (11) 31Cumque illi in terram demissis capitibus tacere perseverarent: „Nescio quid“, inquit, „in vos inprudens deliqui, quod me ne intueri quidem vultis. In solitudine mihi videor esse. Nemo respondet, nemo saltem negat. 32Quos adloquor? quid autem postulo? Vestram gloriam et magnitudinem vindicamus. Ubi sunt illi, quorum certamen paulo ante vidi contendentium, qui potissimum vulnerati regis corpus exciperent? Desertus, destitutus sum, hostibus deditus. 33Sed solus quoque ire perseverabo. Obicite me fluminibus et beluis et illis gentibus, quarum nomina horretis: inveniam, qui desertum a vobis sequantur. Scythae Bactrianique erunt mecum, hostes paulo ante, nunc milites nostri. 34Mori praestat quam precario imperatorem esse. Ite reduces domos! ite deserto rege ovantes! Ego hic aut vobis desperatae victoriae aut honestae morti locum inveniam.“