16 Curt. 4, 16, 60–63

(60) 1At in laevo Macedonum cornuParmenio, sicut ante est dictum, tuebaturlonge alia fortuna utriusque partis res gerebatur. Mazaeus cum omni suorum equitatu vehementer invectus urguebat Macedonum alas. 2Iamque abundans multitudine aciem circumvehi coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet Alexandro, in quo discrimine ipsi essent: ni mature subveniretur, non posse sisti fugam. 3Iam multum viae praeceperat rex inminens fugientium tergis, cum a Parmenione tristis nuntius venit. Refrenare equos iussi, qui vehebantur, agmenque constitit frendente Alexandro, eripi sibi victoriam e manibus et Dareum felicius fugere quam se sequi. 4Interim ad Mazaeum superati regis fama pervenerat: itaque, quamquam validior erat, tamen fortuna partium territus perculsis languidius instabat. Parmenio ignorabat quidem causam sua sponte pugnae remissae, sed occasione vincendi strenue est usus. Thessalos equites ad se vocari iubet: 5Ecquid videtis“, inquit,istos, qui ferociter modo instabant, pedem referre subito pavore perterritos? Nimirum nobis quoque regis nostri fortuna vicit. 6Omnia Persarum caede strata sunt. Quid cessatis? an ne fugientibus quidem pares estis?“ Vera dicere videbatur, et spes languentis quoque erexerat: subditis calcaribus prorupere in hostem. Et illi iam non sensim, sed citato gradu recedebant, nec quicquam fugae, nisi quod nondum terga verterant, deerat. Parmenio tamen ignarus, quaenam in dextro cornu fortuna regis esset, repressit suos. 7Mazaeus dato pugnae spatio non recto itinere, sed maiore et ob id tutiore circuitu Tigrin superat et Babylona cum reliquiis devicti exercitus intrat. (61) 8Dareus paucis fugae comitibus ad Lycum amnem contenderat : quo traiecto dubitavit, an solveret pontem. Quippe hostem iam adfore nuntiabatur. Sed tot milia suorum, quae nondum ad amnem pervenerant, ponte rescisso videbat hostis praedam fore. 9Abeuntem, cum intactum sineret pontem, dixisse constat malle se sequentibus iter dare quam auferre fugientibus. Ipse ingens spatium fuga emensus media fere nocte Arbela pervenit.

10Quis tot ludibria fortunae, ducum, agminum caedem multiplicem, devictorum fugam, clades nunc singulorum, nunc universorum, aut animo adsequi queat aut oratione conplecti? 11Propemodum saeculi res in unum illum diem, pro! fortuna cumulavit. Alii, qua brevissimum patebat iter, alii devios saltus et ignotas sequentibus calles petebant. Eques pedesque confusi sine duce, armatis inermes, integris debiles inplicabantur. 12Deinde misericordia in metum versa, qui sequi non poterant, inter mutuos gemitus deserebantur. Sitis praecipue fatigatos et saucios perurebat, passimque omnibus rivis prostraverant corpora praeterfluentem aquam hianti ore captantes. 13Quam cum avide turbidam hausissent, tendebantur extemplo praecordia premente limo resolutisque et torpentibus membris, cum supervenisset hostis, novis vulneribus excitabantur. 14Quidam occupatis proximis rivis deverterant longius, ut, quidquid occulti humoris usquam manaret, exciperent, nec ulla adeo avia et sicca lacuna erat, ut vestigantium sitim falleret. 15E proximis vero itineri vicis ululatus senum feminarumque exaudiebantur barbaro ritu Dareum adhuc regem clamantium.

(62) 16Alexander, ut supra dictum est, inhibito suorum impetu ad Lycum amnem pervenerat, ubi ingens multitudo fugientium oneraverat pontem, et plerique, cum hostis urgeret, in flumen se praecipitaverant gravesque armis et proelio ac fuga defetigati gurgitibus hauriebantur. 17Iamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem capiebat agmina sua inprovide subinde cumulantis: quippe ubi intravit animos pavor, id solum metuunt, quod primum formidare coeperunt. 18Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi, hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est, 19re vera de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad ferendam opem suis statuit. Iamque signa converterat, cum equites a Parmenione missi illius quoque partis victoriam nuntiant. 20Sed nullum hoc die maius periculum adiit quam, dum copias reducit in castra. Pauci eum et inconpositi sequebantur ovantes victoriaquippe omnes hostes aut in fugam effusos aut in acie cecidisse credebant21: cum repente ex adverso apparuit agmen equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas in obvios concitaverunt. 22Ante signa rex ibat dissimulato magis periculo quam spreto. 23Nec demit ei perpetua in dubiis rebus felicitas. Namque praefectum equitatus avidum certaminis et ob id ipsum incautius in se ruentem hasta transfixit: quo ex equo lapso proximum ac dein plures eodem telo confodit. 24Invasere turbatos amici quoque. Nec Persae inulti cadebant: quippe non universae acies quam hae tumultuariae manus vehementius iniere certamen. 25Tandem barbari, cum obscura luce tutior fuga videretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex extraordinario periculo defunctus incolumis suos reduxit in castra.

(63) 26Cecidere Persarum, quorum numerum victores finire potuerunt, milia XL, Macedonum minus quam CCC desiderati sunt. 27Ceterum hanc victoriam rex maiore ex parte virtuti quam fortunae suae debuit: 28animo, non, ut antea, loco vicit. Nam et aciem peritissime instruxit et promptissime ipse pugnavit et magno consilio iacturam sarcinarum inpedimentorumque contempsit, cum in ipsa acie summae rei videret esse discrimen, 29dubioque adhuc pugnae eventu pro victore se gessit. Perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi vix credi potest, prudentius quam avidius persecutus est. 30Nam si parte exercitus adhuc in acie stante instare cedentibus perseverasset, aut culpa sua victus esset aut aliena virtute vicisset. Iam si multitudinem equitum occurrentium extimuisset, victori aut foede fugiendum aut miserabiliter cadendum fuit. 31Ne duces quidem copiarum sua laude fraudandi sunt. Quippe vulnera, quae quisque excepit, indicia virtutis sunt: 32Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos et Menidas sagittis prope occisi. 33Et, si vere aestimare Macedonas, qui tunc erant, volumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos.