13 Curt. 4, 13, 47–52
(47) 1Tum vero universa futuri discriminis facies in oculis erat: armis insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat, 2ac pleraque inania, sicut fremitus hominum, 3equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor, sollicitam expectatione mentem turbaverant. Igitur sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset, exquirens. 4Parmenio, peritissimus inter duces artium belli, furto, non proelio opus esse censebat. Intempesta nocte opprimi posse hostes: discordis moribus, linguis, ad hoc somno et inproviso periculo territos quando in nocturna trepidatione coituros? 5At interdiu primum terribiles occursuras facies Scytharum Bactrianorumque : hirta illis ora et intonsas comas esse, praeterea eximiam vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus militem magis quam iustis formidinis causis moveri. 6Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus posse, cum non in Ciliciae angustiis et inviis callibus, sed in aperta et lata planitie dimicarent. 7Omnes ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud dubie in eo consilio positam victoriam arbitrabatur. 8Quem intuens rex – namque Parmenionem nuper acrius, quam vellet, increpitum rursus castigare non sustinebat – : „Latrunculorum“, inquit, „et furum ista sollertia est, quam praecipitis mihi: quippe illorum votum unicum est fallere. 9Meae vero gloriae semper aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar. Palam luce adgredi certum est: malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae pudeat. 10Ad haec illud quoque accedit: vigilias agere barbaros et in armis stare, ut ne decipi quidem possint, conpertum habeo. Itaque ad proelium vos parate.“ Sic incitatos ad corpora curanda dimisit.
(48) 11Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat: ergo ignibus tota eius castra fulgebant. 12Ipse cum ducibus propinquisque agmina in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et aeternum invocans ignem, ut illis dignam vetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem inspirarent. 13Et profecto, si qua divinae opis auguria humana mente concipi possent, deos stare secum. Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes, expetere praesides Persarum imperii debitas e vaecordibus poenas. 14Nec ipsum ducem saniorem esse: quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quae ante praedam posita esset, incurrere.
Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt. 15Alexander non alias magis territus ad vota et preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste verbenas manu praeferens capite velato praeibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti. 16Tunc quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare, 17an potius in laevum detorqueret agmen. Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit.
(49) Iamque luce orta duces ad accipienda imperia convenerant insolito circa praetorium silentio attoniti: 18quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat, tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur et non somno quiescere, 19sed pavore marcere credebant. Non tamen quisquam ex custodibus corporis intrare tabernaculum audebat. Et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire. 20Diu Parmenio cunctatus, cibum ut caperent, ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum saepiusque nomine conpellatum, cum voce non posset, tactu excitavit. 21„Multa lux“, inquit, „est: instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis expectat imperium. Ubi est vigor ille animi tui? nempe excitare vigiles soles.“ 22Ad haec Alexander: „Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur?“ signumque pugnae tuba dari iussit. Et cum in eadem admiratione Parmenio perseveraret, 23quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: „Minime“, inquit, „mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram: 24nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias, quibus quisque praeest, ego iam adero et, quid fieri velim, exponam.“ 25Raro admodum, admonitu magis amicorum quam metu discriminis adeundi, thorace uti solebat: tunc utique munimento corporis sumpto processit ad milites. Haud alias tam alacrem viderant regem et ex vultu eius interrito certam spem victoriae augurabantur.
(50) 26Atque ille proruto vallo exire copias iubet aciemque disponit. In dextro cornu locati sunt equites, quos agema appellabant: praeerat his Clitus, cui iunxit Philotae turmas, ceterosque praefectos equitum lateri eius adplicuit. 27Ultima Meleagri ala stabat, quam phalanx sequebatur. Post phalangem Argyraspides erant: 28his Nicanor, Parmenionis films, praeerat. In subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae Lyncestaeque sunt positi, post illos Polypercon, mox peregrini milites. Huius agminis princeps Amyntas aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitus. 29Haec dextri cornus facies erat. In laevo Craterus Peloponnesium equites habebat Achaeorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis. Hos Thessali equites claudebant Philippo duce. Peditum acies equitatu tegebatur. Frons laevi cornus haec erat. 30Sed ne circumiri posset a multitudine, ultimum agmen valida manu cinxerat. Cornua quoque subsidiis firmavit non recta fronte, sed a latere positis, ut, si hostis circumvenire aciem temptasset, parata pugnae forent. 31Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat, adiunctis sagittariis Cretensibus. Ultimos ordines avertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant adiuncto milite mercede conducto, Thracas quoque simul obiecerat leviter armatos. 32Adeoque aciem versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent. Itaque non prima quam latera, non latera munitiora fuere quam terga. (51) 33His ita ordinatis praecipit, ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret: sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent. 34Qui cornibus praeerant, extendere ea iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius starent, nec tamen ultimam aciem exinanirent. 35Inpedimenta cum captivis, inter quos mater liberique Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit modico praesidio relicto. Laevum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum, ipse in dextro stabat. 36Nondum ad iactum teli perventum erat, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu poterat, ad regem pervenit nuntians, murices ferreos in terram diffudisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset. 37Adservari transfuga iusso duces convocat expositoque, quod nuntiatum erat, monet, ut regionem monstratam declinent equitemque periculum edoceant.
(52) 38Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum, sed in conspectu omnium duces et proximum quemque