3 Curt. 3, 3, 6–8
(6) 1Thymondas erat, Mentoris filius, inpiger iuvenis: cui praeceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites, in quis plurimum habebat spei, a Pharnabazo acciperet, opera eorum usurus in bello. Ipsi Pharnabazo tradit imperium, quod antea Memnoni dederat.
2Anxium deinde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit. 3Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei visa sunt et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo vestis habitu, quo ipse factus rex fuisset, equo deinde per Babylona vectus subito cum ipso equo oculis esse subductus. 4Ad haec vates varia interpretatione curam distrinxerant: alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non: 5augurabantur quippe inlustria Macedonum castra visa fulgorem Alexandro portendere: cui vel regnum Asiae occupare fatum esse, haud ambigue doceri, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex. 6Vetera quoque omina, ut fere, sollicitudo revocaverat: recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam acinacis Persicam iussisse mutari in eam formam, qua Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos interpretatos, 7imperium Persarum ad eos transiturum, quorum arma esset imitatus. Ceterum ipse et vatum responso, quod edebatur in vulgus, et specie, quae per somnum oblata erat, admodum laetus castra ad Euphraten moveri iubet.
(7) 8Patrio more Persarum traditum est orto sole demum procedere. Die iam inlustri signum e tabernaculo regis bucina dabatur: super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat. 9Ordo autem agminis erat talis. Ignis, quem ipsi sacrum et aeternum vocabant, argenteis altaribus praeferebatur. Magi proximi patrium carmen canebant. 10Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes sequebantur puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero: quippe Persis quoque in totidem dies discriptus est annus. 11Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi: hos eximiae magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur. Aureae virgae et albae vestes regentes equos adornabant. 12Haud procul erant vehicula decem multo auro argentoque caelata. 13Sequebatur haec equitatus duodecim gentium variis armis et moribus. Proximi ibant, quos Persae Inmortales vocant, ad decem milia. Cultus opulentiae barbara non alios magis honestabat: illi aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas. 14Exiguo intervallo, quos cognatos regis appellant, decem et quinque milia hominum. Haec vero turba muliebriter propemodum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat. 15Doryphoroe vocabantur proximum his agmen, soliti vestem excipere regalem. Hi currum regis anteibant, quo ipse eminens vehebatur. 16Utrumque currus latus deorum simulacra ex auro argentoque expressa decorabant: distinguebant internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia avorum, alterum Nini, alterum Beli. Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant. (8) 17 Cultus regis inter omnia luxuria notabatur: purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se concurrerent, 18adornabant, ex zona aurea muliebriter cinctus acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat. 19Cidarim Persae vocabant regium capitis insigne: hoc caerulea fascia albo distincta circumibat, 20Currum decem milia hastatorum sequebantur: hastas argento exornatas, spiculo aureo praefixas gestabant. 21Dextra laevaque regem ducenti ferme nobilissimi propinquorum comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta milibus peditum, quos equi regis CCCC sequebantur. 22Intervallo deinde unius stadii matrem Darei, Sisigambim, currus vehebat, et in alio erat coniunx. Turba feminarum reginas comitantium equis vectabatur. 23Quindecim deinde, quas armamaxas appellabant, sequebantur: in his erant liberi regis et, quae educabant eos, 24spadonumque grex, haud sane illis gentibus vilis. Tum regiae pelices trecentae et sexaginta vehebantur, et ipsae regali cultu ornatuque. Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant praesidio sagittariorum prosequente. 25Propinquorum amicorumque coniuges huic agmini proximae lixarumque et calonum greges vehebantur. Ultimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati. 26Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat equis virisque non auro, non discolori veste, 27sed ferro atque aere fulgentibus: agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum. 28Et castris locus et exercitui commeatus suppetebant. Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae multitudinis rex, loci, in quo pugnavit, angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.