20 Cic. top. 74–78
74 ↷ Facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus tum ab animis nascitur. Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationibus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia necessitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem. 75Cuius generis etiam illa sunt ex quibus verum non numquam invenitur, pueritia somnus imprudentiaimprudentes A vinolentia insania. Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo id pertineret ignari, et per somnum vinum insaniam multa saepe patefacta sunt. Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est. Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepimusHuic... accepimus secl. Friedrich . 76Concursio autem fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo; quod genus refutare interdum veritas vix potest. Huius etiam est generis fama vulgi, quoddam multitudinis testimonium. Quae autem virtute fidem faciunt ea bipertita sunt; ex quibus alterum natura valet alterum industria. Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria. 77Divina haec fere sunt testimonia: primum orationis – oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest inin A: om. codd. his deorum oratio – ; deinde rerum, in quibus insunt quasi quaedam opera divina: primum ipse mundus eiusque omnis ordo et ornatus; deinceps aerii volatus avium atque cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam per exta inventa praesensio; a dormientibus quoque multa significata visis. Quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum. 78In homine virtutis opinio valet plurimum. Opinio est autem non modo eos virtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere videantur. Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos vident quorumque vitam constantem et probatam, ut Catonis Laeli Scipionis aliorumque plurium, rentur eos esse qualis se ipsi velint; nec solum eos censent esse talis qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.