36 Cic. part. 123–128
123C. Scire mihi iam videor quem ad modum coniectura tractanda sit. Nunc de definitione audiamus. P. Communia dantur in isto genere accusatori defensorique praecepta. Uter enim definiendo describendoque verbo magis ad sensum iudicis opinionemque penetrarit et uter ad communem verbi vim et eandem, quam eius verbi praeceptionemet eandem quam eius vorbi pr. Friedrch: et ad eam p. quam vulg. incohatam habebunt in animis ei qui audient, magis et propius accesserit, is vincat necesse est. Non enim argumentando tractatur hoc genus, 124Sed tamquam explicando excutiendoque verbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationempraevaricatorem P accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reoperfectam ab reo P: profectam ab eo p , defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primumprimum P: prima codd. dett. verborum, in quoqua codd. deft. , etiam si propius accedataccedit P ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis niteturnitetur P: utetur vel nititur codd. dett. ; negat enim probari oportere eos qui leges scripserint, 125Ne ratum habereturratum habere codd. deft. iudiciumiudicium, si unus accusator corruptus sit, si totum corruptum sit, non voluisse rescindere maluit Reid: si totum corruptum sit non rescindere, rescindere si unus accusator corruptus sit Summers. Locus procul dubio conturbatus , si totum corruptum sitsit del. Sauppe , si unus accusator corruptusnon corruptus Kayser: non om. vulg. sit, non rescindere; nititurnititur igitur Piderit aequitate utilitate quasiquasi codd.: e qua Kayser: aequasi P scribenda lex sit, quaequequaque P tumtum P: tamen codd. deft. complecteretur in iudiciisin iudiciis codd.: iudiciis Sauppe corruptis, ea verbo uno praevaricationis comprehendisse dicit; 126Defensor autem testatur consuetudinem sermonis verbique vim ex contrario repetit quasi conversoconverso P: ex vero vulg. accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris, et ex consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in contrariis causis quasi varevare Gesner: varie codd. positus esse videatur. Sed huic tamen ipsi confugiendum est ad aequitatis locos, ad rerum iudicatarum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; communeque sit hoc praeceptum, ut cum uterque definierit quam maxime potuerit ad communem sensum vimque verbi, tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sint suam definitionemdefensionem P sententiamque confirmet. 127Atque accusatori sit in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum, ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione defendat; defensor autem et ea quam proposuiet ea quam proposui vulg.: ad ea quae proposuit Friedrich aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed depravatione verbi sese urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos; nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius. 128Amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a causa dicere volent aut cum perorabunt, eaea P: haec vulg.: esse codd. dett. vel ad odium vel ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.