54 Cic. orat. 180–182
180 ↷ Est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio; quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in versibus, et quod ipsiipsi L: illi A: illi ipsi Stangl , qui adfirmentaffirmant A, quad tuetur Reid esse eos numeros, rationem cur sint non queant reddere. Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui; namque aliis unus modo aliis plures aliis omnes idem videntur. Deinde, quicumque sunt sive unus sive plures, communesne sint omni generi orationisomni generi orationis codd. dett.: omni genere orationis L: omnis generis orationi A – quoniam aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi – an dispares numeri cuique orationis generi accommodentur; si communescommunes Manutius: omnis AL , qui sint; si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in versu numerus appareat. 181Deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere verborum; an sitan sit Lambinus: an est AL suum cuiusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus, genus ipsumgenus ipsum AL: genere ipso Schütz verborum quasi quadamquadam Schenkl: quaedam AL: in quadam Bake lumine Bake: lumen AL: concinnitate Schenkl forma et lumine orationis appareat, sitquesitque AL: sitve Schütz omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci vocant σχήματα. 182At non est unum nec idem quod voce iucundum est et quod moderatione absolutum et quod inluminatum genere verborum; quamquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum est; compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati vocum aut suavitati. Haec igitur fere sunt in quibus rei natura quaerenda sit.