5 Cic. orat. 17–20

17Adpotest! sed ad Lambinus et Sauppe: posse ad L has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia; quae sola tum quidemtum quidem L: iam pridem Vollbehr tradebantur ab eis qui dicendi numerabantur magistriquae...magistri secl. Kayser ; quo fit ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur. 18Itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudensvir... prudens secl. Bake , in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsarem ipsam maluit Bake non videbat. Vir autem acerrimo ingeniosic enim fuitmulta et in se et in aliis desiderans neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat; quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit, 19habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura deerant in eam formam non poterat includere. Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit; quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem ille vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere.

20Tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et paratiquod ipsumquod ipsum L: quorum ipsorum Lambinus: quo in ipso sunt Reid alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur,consequebantur add. Piderit (post terminata consecuti sunt add. Aldus) alii levilevi codd. dett.: leui L et structastructa Ernesti: instructa L et terminata – , et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limatielimati maluit Reid (ad Acad. ii. 66): limata L ; in eodemque genere alii callidi,