44 Cic. orat. 149–151
149Conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut utaut ut A: ut aut L forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiatut fiat A: est enim L: est enim ut fiat vulg. quasi structura quaedam nec tamen fiatfiat A: fiet L operose; nam esset cum infinitus tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scaevola:
quam lepide lexislexis AL: λέξεις edd. compostaecompostae vulg.: composit(a)e AL ut tesserulae omnes
arte pavimento atque emblemate vermiculato!
150Nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulamformulam A: hanc viam L: formam ac viam Reid componendi. Nam ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas. Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si inconditeinconditis L positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit quiqui vulg.: quin AL vocalis nolit coniungere. 151In quo quidam etiam Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui διάλογοι dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae sicquae ... sit non male secl. Bake probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit. In ea est crebra ista vocaliumvocalium Manutius: vocum AL concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.