29 Cic. orat. 100–104
100 ↷ Sed inventus profecto est ille eloquenseloquens secl. Bake , quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur isis A: sed L ? Complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et altaalta A: magna L graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit. 101Ne fueritne fuerit L: ne dūtu fueris A: ne dum tu videris Heerdegen: ne dum tu videris, ne fuerit Stangl . Ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem quaero neque quicquam mortale et caducum, sed illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis videre possumus. Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere. 102Tota mihi causa pro Caecina de verbis interdictide verbis interdicti L: re vera A fuit: res involutas definiendo explicavimus, ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne retinendae maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea omniin ea omni Heerdegen: ibi omni Stangl: in omni L: in eo A genere amplificationis exarsimus. 103At haec interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus? quod in HabitiHabiti AL: Aviti vulg. ? quod in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer velaccusarentur vel opes A: arbitrarer L ipsiarbitrarer vel ipsi Schütz possent legereposse eligere L qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus oratorisoratoris om. A ml: oratoria Bentley cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio. 104Non adsequimur; at quid sequisequi Heerdegen: siqui A: si qui F: si quid OPM: at quid deceat vulg. deceat videmus. Nec enim nunc de nobis, sed de re dicimus; in quo tantum abest ut nostra miremur, etet A, secl. Stangl: ut L: etiam Friedrich usque eo difficiles ac morosi sumus, ut nobisnobis interdum Schütz, coll. Quintil. x. 1. 24, xii. 1. 22 non satis faciat ipse Demosthenes; qui quamquam unus eminet inter omnis in omni genere dicendi, tamen non semper implet auris meas; ita sunt avidae et capaces et saepe aliquid immensum infinitumque desiderant.