5 Cic. inv. 2, 16–19
16Nunc exponemus locos, quorum pars aliqua in omnem coniecturalem incidit controversiam. hoc autem et in horum locorum expositione et in ceterorum oportebit attendere, non omnes in omnem causam convenire. nam ut omne nomen ex aliquibus, non ex omnibus litteris scribitur, sic omnem in causam non omnis argumentorum copia, sed eorum necessario pars aliqua conveniet. omnis igitur ex causa, ex persona, ex facto ipso coniectura capienda est. 17Causa tribuitur in inpulsionem et in ratiocinationem. inpulsio est, quae sine cogitatione per quandam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracundia, aegritudo, vinolentia et omnino omnia, in quibus animus ita videtur affectus fuisse, ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit et id, quod fecit, impetu quodam animi potius quam cogitatione fecerit. 18ratiocinatio est autem diligens et considerata faciendi aliquid aut non faciendi excogitatio. ea dicitur interfuisse tum, cum aliquid faciendi aut non faciendi certa de causa vitasse aut secutus esse animus videbitur: si amicitiae quid causa factum dicetur, si inimici ulciscendi, si metus, si gloriae, si pecuniae, si denique, ut omnia generatim amplectamur, alicuius retinendi, augendi adipiscendive commodi aut contra reiciundi, deminuendi devitandive incommodi causa. nam in horum genus alterutrum illa quoque incident, in quibus aut incommodi aliquid maioris adipiscendi commodi causa aut maioris vitandi incommodi suscipitur aut aliquod commodum maioris adipiscendi commodi aut maioris vitandi incommodi praeteritur.
19Hic locus sicut aliquod fundamentum est huius constitutionis. nam nihil factum esse cuiquam probatur, nisi aliquid, quare factum sit, ostenditur. ergo accusator, cum inpulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et quandam commotionem animi affectionemque verbis et sententiis amplificare debebit et ostendere, quanta vis sit amoris, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum, qua inpulsum aliquem id fecisse dicet. hic et exemplorum commemoratione, qui simili inpulsu aliquid commiserint, et similitudinum conlatione et ipsius animi affectionis explicatione curandum est, ut non mirum videatur, si quod ad facinus tali perturbatione commotus animus accesserit.