61 Cic. de orat. 2, 248–251

248Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum maxime moveant. Haec igitur sit prima partitio, quod facete dicatur, id alias in re habere, alias in verbo facetias; maxime autem homines delectari, si quando risus coniuncte re verboque moveatur. Sed hoc mementote, quoscumque locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis fere etiam gravis sententias posse duci: tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari. Ridiculum est illud Neronianum vetus in furaci servo: solum esse, cui domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in bono servo dici solet. 249Sed hoc eisdem verbis; ex eisdem autem locis nascuntur omnia. Nam quod Sp. Carvilio graviter claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et ob eam causam verecundanti in publicum prodire mater dixitquin prodis, mi Spuri? quotienscumque gradum facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem“, praeclarum et grave est: quod Calvino Glaucia claudicantiubi est vetus illud: num claudicat? at hic clodicat“! hoc ridiculum est; et utrumque ex eo, quod in claudicatione animadverti potuit, est ductum.Quid hoc Navio ignavius?“ severe Scipio; at in male olentemvideo me a te circumvenirisubridicule Philippus; at utrumque genus continet verbi ad litteram immutati similitudo. 250Ex ambiguo dicta vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, saepe etiam in gravitate versantur. Africano illi superiori coronam sibi in convivio ad caput accommodanti, cum ea saepius rumperetur, P. Licinius Varusnoli mirari“, inquitsi non convenit, caput enim magnum est“: et laudabile et honestum; at ex eodem genere estCalvo satis est, quod dicit parum.“ Ne multa: nullum genus est ioci, quo non ex eodem severa et gravia sumantur. 251Atque hoc etiam animadvertendum est, non esse omnia ridicula faceta. Quid enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? Sed ore, vultu, imitandis moribus, voce, denique corpore ridetur ipso; salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi oratorem esse velim, sed ut mimum.