93 Cic. Brut. 319–322

319 ↷ Sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorumoratorum Lambinus: oratoriam L verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere. 320Nam is post consulatumcredo quod videretvideret G2: viderit L ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissentsummum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimatorexistimator codd. det.: aestumator F1B2M2G: exstumator C doctus et intellegens posset cognoscerecognoscere F3: agnoscere Orelli: vix agnoscere Martha: magnum scelus L: ut M: cum Lambinus . Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, tum maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie. 321Nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat augere, quantumcunque erat. Atque ut multa omittam in hoc spatio et in hishis codd. deft.: iis L post aedilitatem anniset ... annis seel. Ellendt , et praetor primus et incredibili popularipopulari L: populi Lambinus: populi R. Orelli voluntate consulconsul add. Friedrich sum factus. Nam cum propter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram. 322Nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae eloquentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inlusoilluso Schütz: incluso L: eluso Baehrens adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communemad com. G2: ad om. L quaestionem universi generis orationem traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impelleretraducere ... impellere vulg.: traduceret... impelleret L .