77 Cic. Brut. 267–269
267Sunt etiamsunt enim Kayser ex eis, qui eodem bello occiderunt, M. Bibulus, qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non esset orator, et egit multa constanter; Appius Claudius socer tuus, conlega et familiaris meus: hic iam et satis studiosus et valde cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum auguralis tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae bene peritus fuit. L. Domitius nulla ille quidem arte, sed Latine tamen et multa cum libertate dicebat. 268Duo praeterea Lentuli consulares, quorum Publius ille nostrarum iniuriarum ultor, auctor salutis, quicquid habuit, quantumcumque fuit, illud totum habuit e disciplina; instrumenta naturae deerant; sed tantus animi splendor et tanta magnitude ut sibi omnia, quae clarorum virorum essent, non dubitaret asciscere eaque omni dignitate obtineret. L. autem Lentulus satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non ferebat laborem; vox canora, verba non horrida sane, utut L: at Weidner plenaplena L: plane O1: plene G essetesset secl. Schütz: et Weidner animi et terrorisfervoris Purgold: horroris C oratio; quaereres in iudiciis fortasse melius, in re publica quod erat esse iudicares satis. 269Ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo; de re publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit, effrenatus et aceracerrimus F nimis, sed bene iuris publici leges atque instituta cognoverat.
Hoc loco Atticus: Putarem te, inquit, ambitiosum esse, si, ut dixisti, ei quos iam diu conligis viverent. Omnis enim commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, ut mihi imprudens M. Servilium praeterisse videare.