75 Cic. Brut. 260–262
260 ↷ Tum C. Rusius: Circumvenior, inquit, iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicatdicat vulg.: dicas L nescio; metuo insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui. 261Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendatemendabat OG . Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum – quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est – adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu forma etiam magnificam et generosammagnificam et generosam Lambinus (coll. Suet. Iul. 55): magnifica et generosa L quodam modo. 262Tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios (compluris autem legi) ...commentarii Stangl , quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidemquos idem Stangl: quos Bake: quosdam L , inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detractadetracto Lambinus . Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volentilla volent Suefon.: volunt illa L calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enimenim est BHM in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.