50 Cic. Brut. 186–189

186An censes, dum illi viguerunt quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum fuisse? De populo si quem ita rogavisses: Quis est in hac civitate eloquentissimus? in Antonio et Crasso aut dubitaret aut hunc alius, ilium alius diceret. Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus? Nemo profecto; id enim ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri. 187Qua re tibicen Antigenidas dixerit discipulo sanedixerit sane discipulo Madvig frigenti ad populum: Mihi cane et Musis; ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute, dixerim, ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id efficiatur intellegam. Credit eishis L, corr. vulg. quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: tu artifex quid quaeris amplius? 188Delectatur audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfunditur: quid habes quod disputes? Gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigaturmitigatur Schütz: miratur L , sperat timet; haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitude, hoc idem doctis probandum estquod... probandum est secl. Campe . Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensioin quo ...dissensio secl. Eberhard . 189Cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur? Quando autem dubium fuissetfuisset L: fuit Eberhard apud patres nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium optaret aut Crassum? AderantAt erant maluit Ernesti multi alii; tamen utrum de his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cuicui vulg.: quo L quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?