49 Cic. Brut. 181–185

181Atque ego praeclare intellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerintsint ... fuerint C: sunt ... fuerunt H , praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos. Sed hoc quidem ignoratione; quid enim est superioris aetatis quod scribi possitsciri possit maluit Eberhard de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? de his autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittemuspraetermittemus Bake: praetermittimus L eorumeorum ... vidimus secl. Kayser quos aliquando dicentis vidimusvidimus L: audivimus Ruhnken . 182Volo enim scirisciri codd. det.: scire L in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de uno quoque dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse. Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. Pomponius C. Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit. 183Ex his Cotta et Sulpicius cum meo iudicio tum omnium facile primas tulerunt. Hic Atticus: Quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo iudicio tum omnium? Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit? An alii probantur a multitudinea mult. vulg. , alii autem ab eisab eis codd. det.: ab his L qui intellegunt? Recte requiris, inquam, Attice; sed audies ex me fortasse quod non omnes probent. 184An tu, inquit, id laboras, si huiclaboras, si huic Manutius: laborasse huic L modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbandode... improbando secl. Schütz multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim. Etenim necesse est, qui ita dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari. Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare; qualis vero sit orator ex eo quodquod quis maluit Jahn: quod ipse Weidner is dicendo efficiet poterit intellegi. 185Tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo: ut doceatur is apud quem diceturdicetur L: dicatur codd. det. , ut delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat, artifex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab oratore necne, ut ei qui audiuntaudiunt L: audiant Ernesti: audient codd. det. ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet. Itaque numquam de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit.