48 Cic. Brut. 177–180
177Festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior. Sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius non sine nervis perspici potest. 178Eius aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratioto – tam enim tenebat eam penitusque cognoverat; itaque in senatu consularium auctoritatem adsequebatur – ; sed in causis publicis nihil, in privatisin privatis vulg.: privatis L satis veterator videbatur. Eraterat vulg.: erant L in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus; nam OfellaOfella Victor Pisanus: a filia L contionibus aptior quam iudiciis. Prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis orator sane tolerabilis. In eodem genere causarum multummultum L: multus vulg.: multarum Jahn erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cummagna cum L: magna cum ... tum Eberhard iuris civilis intellegentia. 179Cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior quam magister fuit. Nam T. Aufidius, qui vixit ad summam senectutem, volebat esse similis horum eratque et bonus vir et innocens, sed dicebat parum; nec sane plus frater eius M. VergiliusVirgilius F , qui tribunus plebis L. SullaeSullae F2: Syllae L imperatori diem dixit. Eius conlega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior. 180Sed omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti et inurbaniet inurbani codd. det.: aut inurbani L aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum iudico nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gargonium. Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus; is processisset honoribus longius, nisi semper infirma atque etiam aegra valetudine fuisset.