39 Cic. Brut. 144–146
144Nam ut Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione aut excitandaaut excitanda secl. Kayser incredibilem vim habebat: sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius; idque cum saepe alias tum apud centumviros in M'. Curi causa cognitum est. 145Ita enim multa tum contra scriptum pro aequo et bono dixit, ut hominem acutissimum Q. Scaevolam et in iure, in quo illa causa vertebatur, paratissimum obrueret argumentorum exemplorumque copia; atque ita tum ab his patronis aequalibus et iamet iam M: etiam C consularibus causa illa dicta est, cum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut eloquentium iuris peritissimus Crassus, iuris peritorum eloquentissimus Scaevola putaretur. Qui quidem cum peracutus esset ad excogitandum quid in iure aut in aequo verum aut esset aut non esset, tum verbis erat ad rem cumcum om. BHM summa brevitate mirabiliter aptus. 146Qua re sit nobis orator in hoc interpretandi explanandi edisserendi genere mirabilis, sic utsic ut GM: sicut C simile nihil viderim; in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam admirandus orator.