31 Cic. Brut. 117–121

117Et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidemquidem om. BHM tribunatu Schütz: triumviratu L in tribunatu iudicaveritiudicaverat BHMG contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere; sed utsed ut L: et ut Bake vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans civis et fortis et in primis Graccho C.Graccho maluit Stangl molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio. SuntSunt... disputando secl. Simon etiam in Gracchum Tuberonis ; is fuitis fuit... disputando secl. Kayser mediocris in dicendo, doctissimus in disputandoSunt... disputando secl. Simon . Tum Brutus: 118Quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur. Unum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone nullam video fuisse. 119Et ego: Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus. Tuus autem avunculus, quem ad modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum fuit; sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more se exercuit. Quod si omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum institutisatque Academicorum inst. Martha commodius fingeretur oratio. 120Quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum id est ex vetere Academiaid est ... Academia secl. Lambinus philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in rationecons. ratione Kayser dicendidocendi Martha talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo Platone? 121Iovem sic aiuntsic aiunt Schütz: sic ut aiunt L philosophi, si Graece loquatur, loqui. Quis Aristotele nervosior, Theophrasto dulcior? Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicituridque apparet ex genere et granditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese – , sed et huius oratio in philosophiam tralata pugnacior, ut ita dicam, videaturvideatur Ernesti: videtur L et illorum in iudicia pacatior.