3 Cic. Brut. 10–14
10Nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venitvenit Fleckeisen: venerat L , homines cum inter se coniuncti tum mihi ita cari itaqueitaque codd.: atque O iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re publica cura consederit. Quos postquam salutavi: Quid vos, inquam, Brute et Attice ? numquidnumquid Nipperdey: nunc quid L tandem novi? Nihil sane, inquit Brutus, quod quidem aut tu audire velis aut ego pro certo dicere audeam. 11Tum Atticus: Eo, inquit, ad te animo venimus, ut de re publica esset silentium et aliquid audiremus potius ex te quam te adficeremus ulla molestia. Vos vero, inquam, Attice, et praesentempraesentem F: praesente codd. me cura levatis et absenti magna solacia dedistis. Nam vestris primum litteris recreatus me ad pristina studia revocavi. Tum ille: Legi, inquit, perlibenter epistulam quam ad te Brutus misit ex Asia, qua mihi visus est et monere te prudenter et consolari amicissime. 12Recte, inquam, est visus; nam me istis scito litteris ex diuturna perturbatione totius valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esse revocatum. Atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque prosperae res deinceps multae consecutae sunt, sic post rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas. 13Tum Brutus: Volui id quidem efficere certe et capio magnum fructum, si quidem quod volui tanta in re consecutus sum. Sed scire cupio, quae te Attici litterae delectaverint. Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem mihi sed etiam, ut spero, salutem attulerunt. Salutem ? inquit ille. Quodnam tandem genus istuc tam praeclarum litterarum fuit? An mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio aut ad hoc tempus aptior quam illius libri quo me hic adfatus quasi iacentem excitavit? 14Tum ille: Nempe eum dicisdicis vulg.: dices codd. , inquit, quo iste omnem rerumrerum L: r. Romanarum Bake: r. nostrarum Jahn memoriam breviter et, ut mihi quidem visum est, perdiligenter complexus est ? Istum ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti fuisse.