25 Cic. Brut. 94–97

94 ↷ Fuerunt etiam in oratorum numero mediocrium L. et Sp. Mummii fratres, quorum exstant amborum orationes; simplex quidem Lucius et antiquus, Spurius autem nihilo ille quidem ornatior, sed tamen astrictior; fuit enim doctus ex disciplinaex d. vulg.: et d. L Stoicorum. Multae sunt Sp. Albini orationes. Sunt etiam L. et C. Aureliorum Orestarum, quos aliquo video in numero oratorum fuisse. P. etiam 95Popilius cum civisciuis FG2: cuius C egregius tum non indisertus fuit; Gaius vero filius eius disertus, Gaiusque Tuditanus cum omni vita atque victu excultus atque expolitus, tum eius elegans est habitum etiam orationis genus. Eodemque in genere est habitus is qui iniuria accepta fregit Ti. Gracchum patientia, civis in rebus optimis constantissimus M. Octavius. At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minorminor vulg.: minus L natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus. 96Hoc in oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisse illa Graecorum et verborum comprensio et iamet iam Faber: etiam L artifex, ut ita dicam, stilus. Hunc studiose duo adulescentes ingeniosissimi et prope aequales C. Carbo et Ti. Gracchus audire soliti sunt; de quibus iam dicendi locus erit cum de senioribus pauca dixero. Q. enim Pompeius non contemptus orator temporibus illis fuit, qui summos honores homo per se cognitus sine ulla commendatione maiorum est adeptus. 97Tum L. Cassius multum potuit non eloquentia, sed dicendo tamen; homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante; eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus BrisoBriso L: Restio Martha putabatur. Tum duo Caepiones multum clientesclientes FOM2: dicentes C consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant. Sex. PompeiSex. Madvig: sed L sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae. P. Crassum