15 Cic. Brut. 57–61

57 ↷ Quem vero exstet et de quo sit memoriae proditumde quo ... proditum incl. Jahn eloquentem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audiverit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amici tiae causa esse mentitummentitum L: ementitum Bake . 58Est igitur sic apud ilium in nono ut opinor annali:

additur orator Cornelius suaviloquenti

ore Cethegus Marcus Tuditano conlegaMarcu' Tuditano collega Schutz: Marcus studio collegam L

Marci filius

et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima

is dictust ollisdictust ollis Gronovius: dictus L popularibus olim,

qui tum vivebant homines atque aevum agitabantagitabant Gronovius: agebant L ,

flos delibatus populi

probe vero; 59Ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt

Suadaequesuadaeque vulg.: suadas F1, suadis F2, suadae F3 medulla.

Πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius eius autem Cethegum medullam fuisse vulteius ... vult secl. Schütz , ut, quam deam in Pericli labrislabris F2: libris F1 codd. scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit. 60At hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque hishis vulg.: is codd. consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissimus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.

61Hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis IX VIIII FG2: IIII H: IIII codd. post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus est, annis LXXXVI ipsis ante me consulem.