41 Cic. rep. 2, 68
68 quae sanguine alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur. (Nonius p. 300. 24.)
cupido autem et expetenti et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus. (Nonius p. 491. 16.)
quartaque anxitudo prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans. (Nonius p. 72. 30.)
esse autem angore, esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia. (Nonius p. 228. 19.)
Ut auriga indoctus e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur. (Nonius p. 292. 32 Merc., 292. 3 Quich.)