39 Cic. rep. 1, 61

61Tum Laelius: Quid, quaeso, interest inter unum et plures, si iustitia est in pluribus? Et Scipio: Quoniam testibus meis intellexi, Laeli, te non valde moveri, non desinam te uti teste, ut hoc, quod dico, probem. Me, inquit ille, quonam modo? S. Quia animum adverti nuper, cum essemus in Formiano, te familiae valde interdicere, ut uni dicto audiens esset. L. Quippe vilico. S. Quid? domi pluresne praesunt negotiis tuis? L. Immo vero unus, inquit. S. Quid? totam domum num quis alter praeter te regit? L. Minime vero. S. Quin tu igitur concedis idem in re publica, singulorum dominatus, si modo iusti sint, esse optimos? L. Adducor, inquit, ut prope modum adsentiar.