35 Cic. rep. 1, 54–55

54Tum Laelius: Quid tu, inquit, Scipio? e tribus istis quod maxime probas? S. Recte quaeris, quod maxime e tribus, quoniam eorum nullum ipsum per se separatim probo anteponoque singulis illud, quod conflatum fuerit ex omnibus. Sed si unum ac simplex probandum sit, regium probem …… priin ………… hoc loco appellatur, occurrit nomen quasi patrium regis, ut ex se natis, ita consulentis suis civibus et eos conservantis studiosius quam ……entis ……tem ……is ……tibus ……uos sustentari unius optimi et summi viri diligentia. 55Adsunt optimates, qui se melius hoc idem facere profiteantur plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno et eandem tamen aequitatem et fidem. Ecce autem maxima voce clamat populus neque se uni neque paucis velle parere; libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius; hac omnes carere, sive regi sive optimatibus serviant. Ita caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi, ut in comparando difficile ad eligendum sit, quid maxime velis. L. Credo, inquit, sed expediri, quae restant, vix poterunt, si hoc incohatum reliqueris.