23 Cic. off. 3, 89–92
89Plenusestsextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum: „sitne boni viri in maxima caritate annonae familiam non alere.“
In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate.
Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius iacturam faciat an servoli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas.
„Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si potuerit?“
Negat, quia sit iniurium.
„Quid? dominus navis eripietne suum?“
„Minime, non plus quam navigantem in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim perventum est eo, quo sumpta navis est, non domini est navis, sed navigantium.“
90„Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?“
„Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere.“
„Quid, si haec paria in utroque?“
„Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter.“
„Quid? si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?“
„Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur.“
„Non igitur patria praestat omnibus officiis?“
„Immo vero, sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes.“
„Quid? si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius?“
„Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.“
91Quaerit etiam, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens pro bonis, cum id rescierit, soluturusne sit eos, si cui debeat, pro bonis. Diogenes ait, Antipater negat, cui potius assentior.
Qui vinum fugiens vendat sciens, debeatne dicere. Non necesse putat Diogenes, Antipater viri boni existimat. Haec sunt quasi controversa iura Stoicorum. „In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?“ Alteri dicenda videntur, alteri non videntur.
92„Si quis aurum vendens orichalcum se putet vendere, indicetne ei vir bonus aurum illud esse an emat denario, quod sit mille denarium?“
Perspictum est iam, et quid mihi videatur, et quae sit inter eos philosophos, quos nominavi, controversia.