39 Cic. nat. 3, 92–93
92 ↷vos enim ipsi dicere soletis nihil esse quod deus efficere non possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate moveantur, sic numine deorum omnia fingi moveri mutarique posse. neque id dicitis superstitiose atque aniliter sed physica constantique ratione; materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem et commutabilem, ut nihil sit quod non ex ea quamvis subito fingi convertique possit, eius autem universae fictricem et moderatricem divinam esse providentiam; haec igitur quocumque se moveat, efficere posse quicquid velit. Itaque aut nescit quid possit, aut neglegit res humanas, aut quid sit optimum non potest iudicare. 93„Non curat singulos homines.“ Non mirum: ne civitates quidem; non eas: ne nationes quidem et gentis. quod si has etiam contemnet, quid mirum est omne ab ea genus humanum esse contemptum?
Sed quo modo idem dicitis non omnia deos persequi, idem voltis a diis inmortalibus hominibus dispertiri ac dividi somnia (idcirco haec tecum, quia vestra est de somniorum veritate sententia), atque idem etiam vota suscipi dicitis oportere? Nempe singuli vovent, audit igitur mens divina etiam de singulis; videtis ergo non esse eam tam occupatam quam putabatis. Fac esse distentam, caelum versantem terram tuentem maria moderantem: cur tam multos deos nihil agere et cessare patitur, cur non rebus humanis aliquos otiosos deos praeficit, qui a te Balbe innumerabiles explicati sunt?
Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut eam tollerem sed ut intellegeretis quam esset obscura et quam difficiles explicatus haberet.«